monumenta.ch > Lucanus > sectio 344 > 89 > sectio 533 > sectio 911 > sectio 519 > sectio 196 > sectio 691 > sectio 782 > sectio 32 > sectio 281 > sectio 373 > sectio 554 > sectio 36 > sectio 27 > sectio 560 > sectio 377 > sectio 831 > sectio 557 > sectio 536 > sectio 398 > sectio 231 > 7 > sectio 502 > sectio 469 > sectio 1013 > 110 > sectio 423 > sectio 587 > sectio 567 > 35 > sectio 1041 > sectio 436 > sectio 747 > 23 > sectio 1088 > 19 > sectio 569 > sectio 52 > sectio 49 > sectio 1063 > sectio 924 > 40 > sectio > sectio 445 > sectio 60 > 70 > De die iudicii > sectio 434 > 87 > sectio 205 > bnf5920.128 > sectio 628 > 17 > sectio 104 > sectio 419 > sectio 425 > sectio 388 > sectio 657 > sectio 114 > sectio 541 > sectio 513 > sectio 1009 > 29 > sectio 580 > sectio 793 > sectio 974 > 131 > sectio 881 > sectio 319 > sectio 197 > sectio 455 > sectio 615 > 30 > 66 > sectio > sectio 1 > 25
Beda, De Arte Metrica, XXIV De rhythmo. <<<    

Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XXV Quod tria sunt genera poematis.

1 Sane quia multa disputavimus de poematibus et metris, commemorandum in calce quia poematum genera sunt tria; aut enim activum vel imitativum est, quod Graeci dramaticon vel [Legendum mimeticon, et infra, exegeticon.] micton appellant; aut enarrativum, quod Graeci exegematicon vel apangelticon nuncupant; aut commune vel mistum, quod Graeci coenon vel micton vocant.
2 Dramaticum est, vel activum, in quo personae loquentes introducuntur, sine poetae interlocutione, ut se habent tragoediae et fabulae. Drama enim, Latine fabula dicitur; quo genere scripta est illa Ecloga,
Quo te, Moeri, pedes, an quo via ducit in urbem.
Quo apud nos genere Cantica canticorum scripta sunt, ubi vox alternans Christi et Ecclesiae, tametsi non hoc interloquente scriptore, manifeste reperitur. Exegematicon est, vel enarrativum, in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut sunt tres libri Georgici toti, et prima pars quarti; item Lucretii carmina, et his similia.
3 Quo genere apud nos scriptae sunt Parabolae Salomonis et Ecclesiastes, quae in sua lingua, sicut et Psalterium, metro constat esse conscripta. Coenon est, vel micton, in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta et Ilias et Odyssea Homeri, et Aeneis Virgilii; et apud nos historia beati Iob, quamvis haec in sua lingua non tota poetico, sed partim rhetorico, partim sit metrico vel rhythmico scripta sermone.
4 Haec tibi, dulcissime fili, et collevita Cuthberte, diligenter ex antiquorum opusculis scriptorum excerpere curavi, et quae sparsim reperta, diutino labore collegeram, tibi collecta obtuli, ut quemadmodum in divinis litteris statutisque ecclesiasticis imbuere studui, ita [Paris., et in.] etiam metrica arte, quae divinis non est incognita libris, te solerter instruerem: cui etiam de figuris vel modis locutionum quae a Graecis schemata vel tropi dicuntur, parvum subiicere libellum non incongruum duxi; tuamque dilectionem sedulus exoro ut lectioni operam impendas, illarum maxime litterarum in quibus nos vitam habere credimus sempiternam.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.44 bmv414.52 bnf7491.124 bnf7551.131 bnf7558.78 bnf16668.21 bpt100.70 csg876.255 med6824.222

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik